monumenta.ch > Servius > 42
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 41 <<<     >>> Versus 43

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 42

1 lmpsa|lm bene ipsa; dulcis enim est propria manu quaesita vindicta: unde plus dolet Iuno alienis se viribus niti, ut Aeoli vel inferorum, sicut ipsa 'flectere si nequeo superos, Acheronta movebo'.
2 lm|rapidum|lm velocem, ut est 'cum rapidus sol nondum hiemem contingit equis, iam praeterit aestas' item 'rapidive potentia solis'. [sed] cum Varro divinarum quinto quattuor diis fulmina adsignet, inter quos et Minervae, quaeritur, cur Minerva Iovis fulmen miserit. antiqui Iovis solius putaverunt esse fulmen, nec id unum esse, ut testantur Etrusci libri de fulguratura, in quibus duodecim genera fulminum scripta sunt, ita ut est Iovis Iunonis Minervae, sic quoque aliorum: nam de Iunonis fulmine Accius ait 'praefervido fulgore ardor iniectus Iunonis dextra ingenti incidit'. quare tum non posuit Minervam misisse fulmen suum? sed multi dicunt, habere quidem Minervam ut Iovem et Iunonem fulmen, sed non tantum valere, ut vindictam suam possit implere, nisi usa esset Iovis fulmine: unde merito queritur Iuno, Minervam, cum de numero minorum sit qui fulmen habent, usam tamen Iovis fulmine.
3 lmaculata|lm in libris Etruscorum lectum est iactus fulminum manubias dici et certa esse numina possidentia fulminum iactus, ut Iovem Vulcanum Minervam. cavendum ergo est, ne aliis hoc numinibus demus. et 'iaculata' pro iaculans, participium passivum pro activo.
4 lm|e nubibus|lm secundum physicos qui dicunt conlisione nubium fulmen creari. et indignatur Iuno, quod, cum nubes suae sint, pariter eis Minerva ac Iovis fulmine usa sit, cum sibi neutrum prosit.
Servius HOME

bav1646.117 bnf7959.67 bnf7960.51 bnf7962.24 bnf10307.207 med221.96 ubk206.21

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik