Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 41
1 | lm|unius ob noxam|lm in istis sermonibus unius illius ipsius naturaliter media producitur syllaba, sed cum opus est corripitur hac excusatione: nam quotiens vocalem longam vocalis sequitur, ei vires detrahit, ut est 'insulae Ionio in magno et sub Ilio alto'. et ob hoc mutant accentum; in Latino enim sermone cum paenultima corripitur, antepaenultima habet accentum, ut hoc loco 'unius ob noxam' et contra 'navibus infandum amissis unius ob iram prodimur'. |
2 | lm|noxam|lm pro 'noxiam'. et hoc interest inter noxam et noxiam, quod noxia culpa est, noxa autem poena. quidam noxa quae nocuit, noxia id quod nocitum accipiunt. sane latenter tangit historiam; dicitur enim Minerva in tantum ob vitiatam Cassandram in templo suo solius Aiacis poena non fuisse contenta, ut postea per oraculum de eius regno quotannis unam nobilem puellam iusserit Ilium sibi ad sacrificium mitti, et quod est amplius, de ea tribu, de qua Aiax fuerat, sicut Annaeus Placidus refert. |
3 | lm|furias|lm amorem, ut in bucolicis 'seu quicumque furor'. alii sic accipiunt, quasi illum in furore deliquisse dicat, Troianos scientes. |
4 | lm|oillm Oilei. et non vacat; nam et duo Aiaces fuerunt, et ambo furuerunt, sed ira armorum Telamonius, hic amore, qui Cassandram in templo Minervae capto Ilio stupravit. et est graeca figura, si dicamus 'Aeneas Anchisae' et subaudiamus filius. hac autem figura utimur circa patres et circa maritos tantum, ut Vergilius 'Deiphobe Glauci', id est filia, et 'Hectoris Andromache', id est uxor. sane hic Aiax, Oilei filius a multis historicis Graecis tertiam manum dicitur post tergum habuisse quod ideo dicitur fictum, quia sic celeriter utebatur in proelio manibus, ut tertiam habere putaretur. |