1 | lm|argivum|lm quasi et illud contra fata. et 'Argivum' pro Argivorum; videtur autem specie accusativi singularis pro genetivo plurali usus. et bene 'Argivum' quasi quos ipsa Iuno amat, ut supra 'pro caris gesserat Argis'. |
2 | lm|potuit|lm ad illud refertur quod superius dixit 'nec posse'. et invidiose potentiam Minervae exaggerat, quae uno tempore et exurere potuit et submergere. |