Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 38
1 | lm|nec posse Italia|lm detraxit more suo praepositionem provinciae; non enim dixit 'de Italia', sed 'Italia'. |
2 | lm|teucrorum|lm quia Teucer et Scamandrus Creta profecti Troiam venerunt. facta ascensione hospitio a Dardano accepti de advenis cives facti, quia Batiam, Teucri filiam, Dardanus sibi iunxit et populares suos socero cognomines fecit. |
3 | lm|avertere|lm id est in perpetuum. |
4 | lm|regem|lm hoc est, quia †nihil amisit, rex est. et mire Aeneam noluit nominare. honorantur enim minores a maioribus si suo nomine fuerint nominati, ut 'Aeole, namque tibi'. contra contumelia est si maiores a minoribus suo nomine nominantur, ut 'Iunonis gravis ira'. et 'pacem te poscimus omnes Turne'. et bene 'regem' invidiose; non enim dixit Troianos, sed unum hominem Troianum. |