monumenta.ch > Servius > 37
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 36 <<<     >>> Versus 38

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 37

1 lm|haec secum|lm subaudimus locuta est, deest enim. et hoc fictum est, ut superius diximus. unde enim hoc sciret poeta? bene autem inpatientiam doloris ostendit detrahendo ei solatia, ut in quarto solam inducit Didonem 'en quid ago?'
2 lm|haec secum]|lm quia vehementior adfectus est sine conscio, ut 'et casum insontis mecum indignabar amici' et 'crudelia secum fata Lyci'. e contrario quicum partiri curas.
3 lm|mene|lm 'ne' non vacat, significat enim ergo et est coniunctio rationalis.
4 lmncepto desistere|lm tolerabilius enim est non inchoare, quam incepta deserere, ut Terentius 'verum si incipias, neque pertendas naviter'. et 'mene' sic habet emphasin, ut 'ast ego, quae divum incedo regina'.
5 lm|victam|lm sic et in septimo 'vincor ab Aenea'. se victam pronuntiat velut victam. alii iratam tradunt.
Servius HOME

bav1646.116 bnf7959.67 bnf7960.50 bnf7962.24 bnf10307.207 med221.96 ubk206.19

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik