monumenta.ch > Servius > 35
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 34 <<<     >>> Versus 36

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 35

1 lm|laetlm vel alacres et veloces, ut est et laetus eois Eurus equis, item 'et virgea laetus pabula', id est festinus, cum intentione; vel re vera laeti, quamquam incongruum sit post Anchisae mortem. sed et interitus senum minus doletur, et 'magis laetos' intellegendum est, ut sit causa maior iracundiae. sic enim et in septimo Iuno irascitur, ubi 'laetum Aenean Siculo prospexit ab usque Pachyno'. vel 'laeti' πρόθυμοι, ut 'omnisque iuventus laeta'.
2 lm|salis|lm maris secundum Homerum. salem autem quo utimur singulari numero tantum dicimus; cum iocos significamus pluralem tantum ponimus numerum, ut Lucanus 'non soliti lusere sales' (Lucan. 2,368). aliquando autem etiam urbanitatem per singularem numerum significamus, ut Terentius 'qui habet salem, quod in te est', id est quae res in te est, masculini enim generis est, non neutri: et neutra triptota sunt, nec ab hoc accusativo nominativus esse potest 'hoc salem'.
Servius HOME

bav1646.116 bnf7959.67 bnf7960.50 bnf7962.24 bnf10307.207 med221.96 ubk206.18

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik