1 | lm|acti fatis]|lm nulla Iunonis invidia est. |
2 | lm|acti fatis|lm si odio Iunonis fatigabantur, quo modo dicit 'acti fatis'? sed hoc ipsum Iunonis odium fatale est. laborat enim Vergilius nihil Troianorum meritis, sed omnia fatis adscribere. est et alter sensus; nam fatum voluntatem legimus, ut 'fatis Iunonis iniquae', id est voluntate, ut hic intellegamus, agebantur fatis Iunonis, id est voluntate. vel 'fatis' pro malis, ut 'nate Iliacis exercite fatis'. |
3 | lm|maria omnia|lm |
4 | lm|circum|lm in fine accentum ponimus contra morem Latinum: sed corruptio hoc facit; namque praepositio postposita corrupta est sine dubio. |