monumenta.ch > Servius > 30
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 29 <<<     >>> Versus 31

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 30

1 lm|troas|lm bona oeconomia ostendit, totum genus Troianorum invisum fuisse Iunoni, quia inlaturus est Minervam ob unius hominis delictum etiam eos quos amaverat perdidisse.
2 lm|relliquias|lm ut stet versus geminavit l, nam in prosa reliquias dicimus. 'relliquias' autem 'Danaum' dupliciter et a Troianis et a Graecis dici possunt, ut 'et nostro sequitur de vulnere sanguis'.
3 lm|atque inmitis achilllm bene secundum Homerum segregat duces a populo. sic Aeneas in secundo post omnium casum Priami separavit interitum, ut 'forsitan et Priami fuerint quae fata requiras'. inmitem autem dixit etiam circa extinctum crudelem. et ideo intulit Achillem praecipue, quod Aeneas cum Achille congressus sit et ut in quinto ait Neptuni beneficio liberatus.
4 lm|achilllm propter ὁμοιοτέλευτον detraxit s litteram, quae plerumque pro sibilo habetur non solum necessitatis, sed etiam euphoniae causa: nam alibi ipse ait 'nec equis adspirat Achillis': ut Sallustius a principio urbis ad bellum Persi Macedonicum. detrahitur autem tertiae declinationis genetivo. sane apud Sigeum Achillis statua fuisse dicitur, quae in lanna, id est in extima auris parte elenchum more femineo habuerit. hic apud Cretam insulam pemptus vocatus est, ut veteres auctores tradunt.
Servius HOME

bav1646.116 bnf7959.66 bnf7960.50 bnf7962.23 bnf10307.206 med221.95 ubk206.17

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik