monumenta.ch > Servius > 28
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 27 <<<     >>> Versus 29

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 28

1 lm|et genus invisum|lm propter Dardanum Electrae paelicis filium.
2 lm|raptlm stuprati, ut est 'rapta Garamantide nympha'. item 'et raptas sine more Sabinas'. vel certe quod ad caelum raptus sit a Iove per aquilam, ut 'sublimem pedibus rapuit Iovis armiger uncis'.
3 lm|ganymedis honores|lm Troi, regis Troianorum, filii. 'honores' autem dixit vel propter ministerium poculorum, quod exhibuit diis remota Hebe, Iunonis filia, vel quod inter sidera conlocatus aquarii nomen accepit. ergo irascitur Iuno quod non ob hoc tantum raptus sit, ut pocula ministraret, sed quod ideo violatus sit, ut divinos honores consequeretur. aut 'honores' propter formam, ut 'et laetos oculis adflarat honores'. sane hic Ganymedes Latine Catamitus dicitur, licet Theodotius, qui Iliacas res perscripsit, hunc fuisse Belin Chaldaeum dicat et Laomedonti praedixisse, tunc perituram et civitatem et regnum Troianum, cum de monte Metios sponte fuisset saxum elapsum: quod cum evenisset, postea Ilium esse dirutam.
Servius HOME

bav1646.116 bnf7959.66 bnf7960.50 bnf7962.23 bnf10307.206 med221.95 ubk206.17