1 | lmudicium paridis|lm nota fabula est de malo aureo, Paridem pro Venere contra Iunonem Minervamque iudicasse de forma. et bene 'iudicium Paridis', non favor, ne re vera videatur offensa. sic enim agit poeta, ut et Iuno causas irascendi habeat, et tamen in Aenea nulla sit culpa. |
2 | lm|spretaeque iniuria formae|lm epexegesis est, hoc enim fuit iudicium Paridis: ut 'que' particula vacet, sicut illo loco 'dixitque et proelia voce diremit'. licet multi separent dicentes aliud esse; numquam enim coniunctio ponitur nisi inter duas res. et 'spretae formae' referunt ad Antigonam, Laomedontis filiam, quam a Iunone propter formae adrogantiam in ciconiam constat esse conversam. |