1 | lm|alta mente repostum|lm secreta, recondita. 'repostum' autem syncope est; unam enim de medio syllabam tulit. sed cum omnes sermones aut integri sint aut pathos habeant, hi qui pathos habent ita ut lecti sunt debent poni: quod etiam Maro fecit, nam 'repostos' et 'porgite' de Ennio transtulit: integris autem et ipsis utimur et eorum exemplo aliis. |