Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 24
1 | lm|prima|lm atqui Hercules prior contra Troianos pugnavit: unde modo 'prima' princeps accipienda est. nam poeta plerumque significationem nominum dat participiis, vel contra, ut 'volventibus annis', significat enim volubilibus. hac licentia et in hoc nomine usus est, ut primam pro principe poneret. |
2 | lm|prima|lm inter primos; alii pro olim; alii 'prima' simpliciter, postea enim alii dii interesse coeperunt; alii 'prima' non ordine, sed voluntate. aliter primusque Machaon; ibi enim in primis intellegitur. |
3 | lm|ad Troiam|lm 'ad' et 'apud' accusativae sunt praepositiones, sed 'apud' semper in loco significat, 'ad' et in loco et ad locum, ut 'ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est, et Cicero decem fiscos ad senatorem quendam relictos', item 'ad Marcum Laecam te habitare velle dixisti'. |
4 | lm|caris argis|lm illic enim eam coli omnibus notum est. Argos autem in numero singulari generis neutri est, ut Horatius 'aptum dicet equis Argos ditesque Mycenas', in plurali numero masculini, ut hi Argi. ceterum derivatio nominis Argivos facit, non Argos. |