Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 23
1 | lmd metuens|lm bis idem. archaismos. sane de futuro timor est, odium de praeteritis. metuebat ergo Carthagini, odium autem habebat propter causas sequentes. et est de utroque exemplum 'conveniunt quibus aut odium crudele tyranni aut metus acer erat'. |
2 | lm|veteris belllm quantum ad Vergilium pertinet, antiqui; si ad Iunonem referas, diu id est per decennium gesti. tunc autem ad personam referendum est, cum ipsa loquitur; quod si nulla persona sit, ad poetam refertur. nunc ergo 'veteris' ex persona poetae intellegendum. sic ipse in alio loco 'mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum flagrantesque dei vultus' partem ad se rettulit, partem ad Tyrios, qui deum eum esse nesciebant. |
3 | lm|saturnia|lm antonomasia est, non epitheton; quae fit quotiens pro proprio nomine ponitur quod potest esse cum proprio nomine et epitheton dici. 'Saturnia' autem nomen quasi ad crudelitatem aptum posuit; Vergilius enim ubicumque Iovi vel Iunoni Saturni nomen adiungit, causas eis crudelitatis adnectit, ut 'nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis'. et alibi 'es germana Iovis Saturnique altera proles: irarum tantos volvis sub pectore fluctus'. |