Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 22
1 | lm|venturum|lm futurum, ut 'idem venturos tollemus in astra nepotes'. |
2 | lm|venturum excidio|lm ad excidium. nota figura. |
3 | lm|libyae|lm Carthaginis. et provinciam pro civitate posuit. dicta autem Libya vel quod inde libs fiat, hoc est africus, vel ut Varro ait, quasi ΛΙΠΙΥΙΑ, id est egens pluviae. sic Sallustius 'caelo terraque penuria aquarum'. |
4 | lm|volvere parcas|lm aut a filo traxit 'volvere' aut a libro; una enim loquitur, altera scribit, alia fila deducit. et dictae sunt parcae κατὰ ἀντίφρασιν, quod nulli parcant, sicut lucus a non lucendo, bellum a nulla re bella. nomina parcarum Clotho Lachesis Atropos. |