Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 20
1 | lm|audierat|lm a Iove aut a Fatis. non enim omnia numina habent divinandi facultatem; denique ne ipse quidem Apollo sua sponte divinat, ut est 'quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo praedixit'. et perite 'audierat'; in Ennio enim inducitur Iuppiter promittens Romanis excidium Carthaginis. |
2 | lm|audierat]|lm bene audierat quasi de incertis rebus, ut et timeret et speraret omnia pro sua voluntate posse mutari. |
3 | lm|Tyrias arces|lm Carthaginem dicit, quam Tyrii condiderunt. 'arces' autem ab eo quod est arceo dictae, quia inde hostes arcentur, id est prohibentur; et arcus, genus teli, quod huius ministerio sagittae arceant hostem. sane per confusionem verbi et nominis dictum est; nam 'arces' est verbum, arceo arces, cum non sit nomen. |
4 | lm|olim|lm quandoque. et tria tempora significat: praeteritum, ut 'olim arbos, nunc artificis manus aere decoro inclusit patribusque dedit gestare Latinis'; praesens, ut 'tumidis quod fluctibus olim tunditur'; futurum, ut 'nunc olim quocumque dabunt se tempore vires'. |