1 | lm|currus|lm aut vere currum quo secundum Homerum in bello utitur, aut thensam significat, qua deorum simulacra portantur. thensa autem cum aspiratione scribitur ἀπὸ τοῦ θείου, id est a re divina. aut certe illud 'currus' quod ait 'ductos alta ad donaria currus'. habere enim Iunonem currus certum est. sic autem esse etiam in sacris Tiburtibus constat, ubi sic precantur 'Iuno curitis tuo curru clipeoque tuere meos curiae vernulas'. sane |
2 | lm|hic illius arma, hic currus fuit|lm quotienscumque nomina pluralis et singularis numeri conectuntur, respondemus viciniori, ut ecce hoc loco currui, non armis respondit. eadem et in diversis generibus est observatio, ut magis vicino, sive masculinum sit sive femininum respondeamus, ut puta 'vir et mulier magna ad me venit'. si autem plurali numero velimus uti, ad masculinum transeamus necesse est, ut 'vir et mulier magni ad me venerunt'. sane 'fuit' pro fuerat. |
3 | lm|gentibus|lm pro gentium, dativum pro genetivo. |