monumenta.ch > Servius > 316 > 14
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 13 <<<     >>> Versus 15

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 14

1 lm|dives opum|lm modo tantum dives dicimus, antiqui adiungebant cuius rei, ut 'dives equum, dives pictai vestis et auri' iungentes tantum genetivo casui.
2 lm|studiisque asperrima belllm causam ostendit mirabilem, dicens hos esse et bellicosos et divites, cum otiosa semper sit opulentia. iure ergo hanc diligit Iuno et vult orbis regna sortiri. quae res odia eius in Troianos exagitat. et bene 'studiis', non 'studio', quia ter rebellavit contra populum Romanum.
Servius HOME

bav1646.114 bnf7959.65 bnf7960.50 bnf7962.23 bnf10307.205 med221.94 ubk206.14

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik