1 | lm|Italiam contra|lm constat tria latera habere Italiam, superi maris, inferi, Alpium: unde tollendi erroris causa adiecit 'contra Tiberina ostia', quae in infero mari sunt. aut certe [ideo] 'Italiam contra' quasi de aemula dictum accipiamus, ut non tantum situ quantum et animis contra. Ostiam vero ideo veteres consecratam esse voluerunt, sicut Tiberim, ut si quid bello navali ageretur, id auspicato fieret ex maritima et effata urbe, ut ubique coniunctum auspici, ut Tiberis, cum colonia esset. |
2 | lm|longe|lm valde. Sallustius 'longe alia mihi mens est patres conscripti'. aut certe 'maxime' vel 'praecipue', ut sit Carthago praecipue posita contra Tiberina ostia. Cicero pro Rabirio 'et cum universo populo Romano, tum vero equestri ordini longe carissimus'. 'Tiberina' autem pro Tiberis posuit. quidam sane ita volunt iungi, non 'longe ostia', sed 'longe dives', id est valde dives. |