monumenta.ch > Servius > 608 > 601 > 709 > 12
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 11 <<<     >>> Versus 13

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 12

1 lm|urbs antiqua fuit|lm urbs dicta ab orbe, quod antiquae civitates in orbem fiebant; vel ab urvo, parte aratri, quo muri designabantur. et 'antiqua' autem et 'fuit' bene dixit, namque et ante septuaginta annos urbis Romae condita erat, et eam deleverat Scipio Aemilianus. quae autem nunc est postea a Romanis est condita: unde antiquam accipe et ad conparationem istius quae nunc est, et Roma antiquiorem. alii 'antiqua' nobilis, 'fuit' autem pro 'erat' accipiunt.
2 lm|Tyrii tenuere colonlm deest 'quam', vel ut alii volunt 'hanc': amant namque antiqui per epexegesin dicere quod nos interposito pronomine exprimimus. item est locus Hesperiam Grai cognomine dicunt deest 'quem'. 'coloni' autem dicuntur cultores advenae, et hos de Tyro constat venisse qui Carthaginem condiderunt. sane veteres colonias ita definiunt: colonia est coetus eorum hominum qui universi deducti sunt in locum certum aedificiis munitum, quem certo iure obtinerent. alii: colonia est quae Graece ἀποικία vocatur; dicta autem est a colendo; est autem pars civium aut sociorum missa, ubi rem publicam habeant ex consensu suae civitatis, aut publico eius populi unde profecta est consilio. hae autem coloniae sunt quae ex consensu publico, non ex secessione sunt conditae.
Servius HOME

bav1646.114 bnf7959.65 bnf7960.49 bnf7962.23 bnf10307.205 med221.94 ubk206.13

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik