monumenta.ch > Servius > 345 > 137 > 11
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 10 <<<     >>> Versus 12

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 11

1 lm|tantaene animis caelestibus irae|lm hic iam non de qua litate iracundiae, sed de quantitate quaerit; nimia etenim ira est quae pietatis non habet considerationem. et hoc quidem secundum Stoicos dicit, [sed miratur, cur tantum] nam Epicurei dicunt deos humana penitus non curare. 'tantaene' quasi exclamatio est mirantis, cum es ipsa narratione sententiam trahentes nostram personam interponimus, ut ''tanton' placuit concurrere motu'. non nulli 'tantaene' legunt, ut interrogatio sit potius quam exclamatio.
2 lm|animis caelestibus|lm dis superis, nam apud inferos constat esse iracundiam, ubi sunt Furiae. 'animis' vero τοῖς θυμοῖς.
Servius HOME

bav1646.114 bnf7959.65 bnf7960.49 bnf7962.23 bnf10307.205 med221.94 ubk206.13