1 | lm|quidve dolens|lm bene philosophice dubitavit. dicunt enim quidam ad deos nihil pertinere. |
2 | lm|volvere casus|lm id est casibus volvi. et est figura hypallage, quae fit quotienscumque per contrarium verba intelleguntur. sic alibi 'dare classibus austros', cum ventis naves demus, non navibus ventos. item 'animumque labantem inpulit', hoc est inpellendo fecit labantem. |