Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 8
1 | lm|musa mihi causas memora|lm 'mihi' longa hic, alibi brevis, ut 'mihique haec edissere vera roganti'. sane in tres partes dividunt poetae carmen suum: proponunt invocant narrant. plerumque tamen duas res faciunt et ipsam propositionem miscent invocationi, quod in utroque opere Homerus fecit; namque hoc melius est. Lucanus tamen ipsum ordinem invertit; primo enim proposuit, inde narravit, postea invocavit, ut est 'nec si te pectore vates accipio' (Lucan. 1,63). sane observandum est, ut non in omnibus carminibus numen aliquod invocetur, nisi cum aliquid ultra humanam possibilitatem requirimus. hinc in arte poetica Horatius 'nec deus intersit nisi dignus vindice nodus inciderit'. bene ergo invocat Vergilius, non enim poterat per se iram numinis nosse. item in nono libro nisi adderet 'Iuno vires animumque ministrat', quis crederet Turnum evasisse de castris? †et hic |
2 | lm|musa|lm non addidit μῆνιν ἄειδε θεὰ. sed 'musa mihi causas memora' pro adesto, ut memores. sane musas multi novem, multi septem dixerunt. his Numa aediculam aeneam brevem fecerat, quam postea de caelo tactam et in aede Honoris et Virtutis conlocatam Fulvius Nobilior in aedem Herculis transtulit, unde aedes Herculis et Musarum appellatur. has alii virgines perhibent; nam ideo et porcam eis sacrificari aiunt, quod multum pariat. alii eis etiam filios dant, Orpheum Linum sirenas. alii has octo, ut Athenis visuntur, alii quattuor dicunt, alias Boeotias, alias Atthidas, alias Siculas. has musas Siculus Epicharmus non musas, sed ὁμονοούσας dicit. |
3 | lm|quo numine laeso|lm 'quo' in quo, in qua causa. et est septimus casus et communis elocutio; dicimus enim 'quo te laesi'. est et alia expositio. namque Iuno multa habet numina: est Curitis, quae utitur curru et hasta, ut est 'hic illius arma, hic currus fuit'; est Lucina, quae partibus praeest, ut 'Iuno Lucina fer opem'; est regina, ut 'quae divum incedo regina'; sunt et alia eius numina. merito ergo dubitat quod eius laeserit numen Aeneas. alii tamen dicunt separandum esse, ut de odio Iunonis non dubitet, quaerat autem quod aliud numen est laesum. |
4 | lm|quo numine laeso|lm ideo trahitur in ambiguitatem et requirit in quo Iunonis numen laesit Aeneas, quia in ipsum certa non erant odia, sed in gentem propter causas paulo post dicendas. alii 'numen' voluntatem accipiunt. 'laeso' autem dicendo ipso verbo ostendit, etiamsi fuisset, levissimam culpam fuisse; non enim dixit 'violato' aut 'iniuriam passo'. |