monumenta.ch > Servius > 7
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 6 <<<     >>> Versus 8

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 7

1 lm|Albanique patres|lm Albam ab Ascanio conditam constat, sed a quo incertum est, utrum a Creusae an a Laviniae filio: de qua re etiam Livius dubitat. hanc autem cum evertisset Tullus Hostilius, omnes nobiles familias Romam transtulit. et sciendum bene hunc ordinem semper servare Vergilium, ut ante dicat Latium, inde Albam, post Romam. quod et hoc loco fecit et in quinto libro, ut 'priscos docuit celebrare Latinos' et deinde 'Albani docuere suos, nunc maxima porro accepit Roma et patrium servavit honorem'. item in septimo libro 'mos erat Hesperio in Latio quem protinus urbes Albanae coluere sacrum, nunc maxima rerum Roma colit'.
2 lm|atque altae moenia romae|lm aut propter gloriam, aut propter aedificia ingentia, aut quia in montibus est posita.
Servius HOME

bav1646.113 bnf7959.65 bnf7960.49 bnf7962.22 bnf10307.204 med221.93 ubk206.12

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik