monumenta.ch > Servius > 604 > 276 > 6
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 5 <<<     >>> Versus 7

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 6

1 lmnferretque deos Latio|lm Latium duplex est, unum a Tiberi usque ad Fundos, aliud inde usque ad Vulturnum. denique ipse dixit 'veteresque Latini' ideo quia scit esse etiam novos, id est a Fundis usque ad Vulturnum. Latium autem dictum est, quod illic Saturnus latuerit. Saufeius Latium dictum ait, quod ibi latuerant incolae, qui quoniam in cavis montium vel occultis caventes sibi a feris beluis vel a valentioribus vel a tempestatibus habitaverint Cascei vocati sunt, quos posteri Aborigines cognominarunt, quoniam †aliis ortos esse recognoscebant. ex quibus Latinos etiam dictos.
2 lmnferretque deos latio|lm hoc est in Latium. et est figura usitata apud Vergilium. quod enim per accusativum cum praepositione dicimus ille per dativum ponit sine praepositione, sicut alibi 'it clamor caelo' pro in caelum. 'deos' vero utrum penates, ut 'talibus attonitus visis et voce deorum', an se et Ascanium et posteros suos, de quibus dictum est 'dis genite et geniture deos'?
3 lm|genus unde latinum|lm si iam fuerunt Latini et iam Latium dicebatur, contrarium est quod dicit ab Aenea Latinos originem ducere. prima est iucunda absolutio, ut 'unde' non referas ad personam, sed ad locum; namque 'unde' adverbium est de loco, non de ductu a persona. tamen Cato in originibus hoc dicit, cuius auctoritatem Sallustius sequitur in bello Catilinae, 'primo Italiam tenuisse quosdam qui appellabantur Aborigines. hos postea adventu Aeneae Phrygibus iunctos Latinos uno nomine nuncupatos'. ergo descendunt Latini non tantum a Troianis, sed etiam ab Aboriginibus. est autem vera expositio haec. novimus quod victi victorum nomen accipiunt. potuit ergo victore Aenea perire nomen Latinum. sed volens sibi favorem Latii conciliare nomen Latinum non solum illis non sustulit, sed etiam Troianis inposuit. merito ergo illi tribuit quod in ipso fuerat ut posset perire. unde et ipse inducit in duodecimo libro rogantem Iunonem, ne pereat nomen Latinum. item in execratione Didonis legimus 'nec cum se sub leges pacis iniquae tradiderit'; iniqua enim pax est in qua nomen amittit ille qui vicit. sed veteres 'unde' etiam ad personam adplicabant, ita ut ad omne genus, ad omnem numerum iungerent, ut hoc loco 'genus unde Latinum' masculino generi et numero singulari iunxit, alibi <ad> genus femininum et numerum pluralem refert, ut 'nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est', sicut 'hinc' particulam, cum sit loci adverbium, Terentius vetuste ad personam transtulit 'sed eccum Syrum incedere video: hinc iam scibo quid siet'.
Servius HOME

bav1646.112 bnf7959.64 bnf7960.49 bnf7962.22 bnf10307.204 med221.93 ubk206.11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik