3 | lm|dum conderet urbem|lm tres hic sunt significationes. aut enim Troiam dicit, quam ut primum in Italiam venit, fecit Aeneas, de qua ait 'castrorum in morem pinnis atque aggere cingit' et alio loco Mercurius 'nec te Troia capit' - Troiam autem dici quam primum fecit Aeneas, et Livius in primo et Cato in originibus testantur - dum enim haec fieret, ab agrestibus propter vulneratum cervum regium mota sunt bella: aut Laurolavinium, et significat 'dum' donec; tam diu enim dimicavit quam diu ad tempus faciendae civitatis veniret, id est donec Turnus occumberet: aut Romam, et est sensus dummodo conderet urbem. [aut Troiam aut Laurolavinium aut Romam significat.] |