Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 4
1 | lm|vi superum|lm violentia deorum, secundum Homerum, qui dicit a Iunone rogatos esse deos in odium Troianorum: quod et Vergilius tetigit dicens 'vos quoque Pergameae iam fas est parcere genti, dique deaeque omnes'. latenter autem defendit hac ratione Troianos, quod non suo merito eos insequebantur numina, sed Iunonis inpulsu. multi 'vi superum' posse accipi dicunt Irim Aeolum Iuturnam Iunonem, sed melius iudicant, vi quam superi habent. |
2 | lm|saevae|lm cum a iuvando dicta sit Iuno, quaerunt multi, cur eam dixerit saevam, et putant temporale esse epitheton, quasi saeva circa Troianos, nescientes quod saevam dicebant veteres magnam. sic Ennius 'induta fuit saeva stola'. item Vergilius cum ubique pium inducat Aeneam, ait 'maternis saevus in armis Aeneas', id est magnus. |
3 | lm|memorem Iunonis ob iram|lm constat multa in auctoribus inveniri per contrarium significantia: pro activis passiva, ut 'pictis bellantur Amazones armis'; pro passivis activa, ut 'populatque ingentem farris acervum'. et haec varietas vel potius contrarietas invenitur etiam in aliis partibus orationis, ut sit adverbium pro adverbio, ut est 'hoc tunc ignipotens caelo descendit ab alto' pro huc; et in participio, ut 'et qua vectus Abas' pro qua vehebatur; et in nomine, ut 'memorem Iunonis ob iram' non quae meminerat, sed quae in memoria erat. de his autem haec tantum quae lecta sunt ponimus nec ad eorum exemplum alia formamus. sane memor apud veteres non tantum dicebatur ὁ μεμνημένος, sed etiam ὁ μνήμων. et hoc per confusionem verbi et nominis; nam 'memorem' est verbi significatio, cum non sit nomen. |