Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 3
1 | lm|litora|lm Laurolavinium constat octo milibus a mari remotam. nec nos debet fallere quia dixit 'Lavina litora'. litus enim dicitur terra quoque mari vicina, sicut ipse Vergilius in quarto 'cui litus arandum', cum per naturam litus arari non possit. ergo scire debemus, litus posse et terram dici. Fabius Maximus annalium primo 'tum Aeneas aegre patiebatur in eum devenisse agrum, macerrimum litorosissimumque'. |
2 | lm|multum ille|lm 'multille' conlisio est. et 'ille' hoc loco abundat; est enim interposita particula propter metri necessitatem, ut stet versus: nam si detrahas 'ille', stat sensus; 'qui primus' enim ad omnia possumus trahere. sic alio loco 'nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra'. est autem archaismos. aut certe 'ille', quia haec particula more antiquo aut nobilitati aut magnitudini dabatur, ut 'ac velut ille canum et saucius ille'. |
3 | lm|et terris iactatus|lm fatigatus est enim apud Thraciam monstro illo, quod e tumulo Polydori sanguis emanavit, apud Cretam pestilentia, apud Strophadas insulas Harpyiis, tempestate vero et in primo et in tertio. iactamur autem in mari fluctibus, fatigamur in terris. et bene duorum elementorum mala uno sermone conplexus est. |
4 | lm|et alto|lm modo mari, quia navigans Scyllam et Polyphemum effugit, perditus etiam est Orontes, amissus Palinurus et Misenus. altum tamen sciendum est quod et superiorem, ut 'Maia genitum demittit ex alto' et inferiorem altitudinem significat; namque mensurae nomen est altitudo. |