monumenta.ch > Servius > 2
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 1 <<<     >>> Versus 3

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 2

1 lm|Italiam|lm ars quidem hoc exigit, ut nominibus provinciarum praepositiones addamus, civitatum numquam. tamen plerumque perverso ordine lectum est; nam ecce hoc loco detraxit provinciae praepositionem dicens 'Italiam venit' pro ad Italiam venit. Tullius in Verrinis 'ea die Verres ad Messanam venit' pro Messanam venit. sane sciendum est usurpari ab auctoribus, ut vel addant vel detrahant praepositiones; namque ait Vergilius 'silvis te, Tyrrhene, feras agitare putasti' pro in silvis. ut ergo illic detraxit loco praepositionem, sic hic provinciae. et est figura. Italia autem pars Europae est. Italus enim rex Siculorum profectus de Sicilia venit ad loca, quae sunt iuxta Tiberim, et ex nomine suo appellavit Italiam. ibi autem habitasse Siculos ubi est Laurolavinium, manifestum est, sicut ipse alio loco dicit 'Siculi veteresque Sicani et gentes venere Sicanae saepius'. sane 'Italiam' i contra naturam producta est, cum sit natura brevis.
2 lm|fato profugus|lm 'fato' ad utrumque pertinet, et quod fugit, et quod ad Italiam venit. et bene addidit 'fato', ne videatur aut causa criminis patriam deseruisse, aut novi imperii cupiditate. profugus autem proprie dicitur qui procul a sedibus suis vagatur, quasi porro fugatus. multi tamen ita definiunt, ut profugos eos dicant qui exclusi necessitate de suis sedibus adhuc vagantur, et simul atque invenerint sedes, non dicantur profugi, sed exules. sed utrumque falsum est. nam et profugus lectus est qui iam sedes locavit, ut in Lucano 'profugique a gente vetusta Gallorum Celtae miscentes nomen Hiberis' (Lucan. 4,9), et exul qui adhuc vagatur, ut in Sallustio 'qui nullo certo exilio vagabantur': adeo exilium est ipsa vagatio. quidam hic 'profugus' participium volunt. sane non otiose fato profugum dicit Aeneam, verum ex disciplina Etruscorum. est enim in libro qui inscribitur litterae iuris Etruriae scriptum vocibus Tagae, 'eum qui genus a periuris duceret, fato extorrem et profugum esse debere'. porro a Laomedonte periuro genus ducit Aeneas, siquidem alibi ait 'satis iam pridem sanguine nostro Laomedonteae luimus periuria Troiae'.
3 lm|Lavinaque venit litora|lm haec civitas tria habuit nomina. nam primum Lavinum dicta est a Lavino, Latini fratre; postea Laurentum a lauro inventa a Latino, dum adepto imperio post fratris mortem civitatem augeret; postea Lavinium a Lavinia, uxore Aeneae. ergo 'Lavina' legendum est, non 'Lavinia', quia post adventum Aeneae Lavinium nomen accepit, et aut Lavinum debuit dicere, sicut dixit, aut Laurentum. quamvis quidam superfluo esse prolepsin velint. sane bene addidit 'Lavina', ut ostenderet ad quam partem Italiae venisset Aeneas, quia et multi alii eo tempore ad Italiam venerant, ut Capys, qui Capuam, Polites, qui Politorium condiderunt.
Servius HOME

bav1646.111 bnf7959.64 bnf7960.48 bnf7962.22 bnf10307.203 med221.92 ubk206.8

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik