Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Praefatio
1 | In exponendis auctoribus haec consideranda sunt: poetae vita, titulus operis, qualitas carminis, scribentis intentio, numerus librorum, ordo librorum, explanatio. Vergilii haec vita est. patre Vergilio matre Magia fuit; civis Mantuanus, quae civitas est Venetiae. diversis in locis operam litteris dedit; nam et Cremonae et Mediolani et Neapoli studuit. |
2 | adeo autem verecundissimus fuit, ut ex moribus cognomen acceperit; nam dictus est Parthenias. omni vita probatus uno tantum morbo laborabat; nam inpatiens libidinis fuit. primum ab hoc distichon factum est in Ballistam latronem Monte sub hoc lapidum tegitur Ballista sepultus: nocte die tutum carpe viator iter. | scripsit etiam septem sive octo libros hos: Cirin Aetnam Culicem Priapeia Catalepton Epigrammata Copam Diras. |
3 | postea ortis bellis civilibus inter Antonium et Augustum, Augustus victor Cremonensium agros, quia pro Antonio senserant, dedit militibus suis. qui cum non sufficerent, his addidit agros Mantuanos, sublatos non propter civium culpam, sed propter vicinitatem Cremonensium: unde ipse in bucolicis 'Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae' (Verg. Ecl. 9, 28). amissis ergo agris Romam venit et usus patrocinio Pollionis et Maecenatis solus agrum quem amiserat meruit. |
4 | tunc ei proposuit Pollio ut carmen bucolicum scriberet, quod eum constat triennio scripsisse et emendasse. item proposuit Maecenas Georgica, quae scripsit emendavitque septem annis. postea ab Augusto Aeneidem propositam scripsit annis undecim, sed nec emendavit nec edidit: unde eam moriens praecepit incendi. Augustus vero, ne tantum opus periret, Tuccam et Varium hac lege iussit emendare, ut superflua demerent, nihil adderent tamen: unde et semiplenos eius invenimus versiculos, ut 'hic cursus fuit' (Verg. Aen. 1, 534), et aliquos detractos, ut in principio; nam ab armis non coepit, sed sic Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena carmen, et egressus silvis vicina coegi ut quamvis avido parerent arva colono, gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis arma virumque cano | et in secundo hos versus constat esse detractos aut ignibus aegra dedere. iamque adeo super unus eram, cum limina Vestae servantem et tacitam secreta in sede latentem Tyndarida aspicio; dant clara incendia lucem erranti passimque oculos per cuncta ferenti. illa sibi infestos eversa ob Pergama Teucros et Danaum poenam et deserti coniugis iras praemetuens, Troiae et patriae communis erinys, abdiderat sese atque aris invisa sedebat. exarsere ignes animo; subit ira cadentem ulcisci patriam et sceleratas sumere poenas. 'scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas aspiciet, partoque ibit regina triumpho, coniugiumque domumque patres natosque videbit, Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris? occiderit ferro Priamus? Troia arserit igni? Dardanium totiens sudarit sanguine litus? non ita. namque etsi nullum memorabile nomen feminea in poena est, habet haec victoria laudem: extinxisse nefas tamen et sumpsisse merentis laudabor poenas, animumque explesse iuvabit †ultricis famam et cineres satiasse meorum.' talia iactabam et furiata mente ferebar, cum mihi se non ante alias | * * * titulus est Aeneis, derivativum nomen ab Aenea, ut a Theseo Theseis. sic Iuvenalis 'vexatus totiens rauci Theseide Codri'. qualitas carminis patet; nam est metrum heroicum et actus mixtus, ubi et poeta loquitur et alios inducit loquentes. |
5 | est autem heroicum quod constat ex divinis humanisque personis, continens vera cum fictis; nam Aeneam ad Italiam venisse manifestum est, Venerem vero locutam cum Iove missumve Mercurium constat esse conpositum. est autem stilus grandiloquus, qui constat alto sermone magnisque sententiis. scimus enim tria esse genera dicendi, humile medium grandiloquum. |
6 | intentio Vergilii haec est, Homerum imitari et Augustum laudare a parentibus; namque est filius Atiae, quae nata est de Iulia, sorore Caesaris, Iulius autem Caesar ab Iulo Aeneae originem ducit, ut confirmat ipse Vergilius a 'magno demissum nomen Iulo'. de numero librorum nulla hic quaestio est, licet in aliis inveniatur auctoribus; nam Plautum alii dicunt unam et viginti fabulas scripsisse, alii quadraginta, alii centum. |
7 | ordo quoque manifestus est, licet quidam superflue dicant secundum primum esse, tertium secundum, et primum tertium, ideo quia primo Ilium concidit, post erravit Aeneas, inde ad Didonis regna pervenit, nescientes hanc esse artem poeticam, ut a mediis incipientes per narrationem prima reddamus et non numquam futura praeoccupemus, ut per vaticinationem: quod etiam Horatius sic praecepit in arte poetica 'ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici, pleraque differat et praesens in tempus omittat': unde constat perite fecisse Vergilium. |
8 | sola superest explanatio, quae in sequenti expositione probabitur. haec quantum ad Aeneidem pertinet dixisse sufficiat, nam bucolicorum et georgicorum alia ratio est. sciendum praeterea est quod, sicut nunc dicturi thema proponimus, ita veteres incipiebant carmen a titulo carminis sui, ut puta 'arma virumque cano', Lucanus 'Bella per Emathios' (Lucan. 1,1), Statius 'Fraternas acies alternaque regna'. |