monumenta.ch > Servius > 564
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 563 <<<    

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 564

1 carmina qui lusi pastorum qui etiam bucolica scripsi, audax aetate iuvenili: nam, ut diximus supra, viginti octo annorum bucolica scripsit.
2 et bene breviter a se scriptarum rerum exsecutus est titulum.
3 et aliter: quidam 'audax' propterea dictum volunt, quod in duabus eclogis, quae sunt in bucolicis, occulte invectus sit in Augu stum propter agros.
4 et 'carmina lusi' figurate.
5 'Tityre te patulae ce cini sub t. f.' primum librum praeter hunc significat.
Servius HOME

bav1646.109 bnf7960.47 bnf7962.21 med221.90