Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 563
1 | parthenope Lutatius libro iv. |
2 | dicit, Cumanos incolas a parentibus digressos Parthenopen urbem constituisse, dictam a Parthenope sirena, cuius corpus etiam (illic sepultum sit.) postquam ob locorum ubertatem amoenitatemque magis coepta sit frequentari, veritos (Cumanos), ne Cumae omnino desererentur, inisse consilium Parthenopen diruendi. |
3 | postea tamen pestilentia affectos ex responso oraculi urbem restituisse sacraque Parthenopes cum magna religione suscepisse, nomen autem Neapoli ob recentem institutionem imposuisse. |
4 | parthenope id est Neapolis, quae primo ex corpore unius sirenis illic sepultae Parthenope est appellata. |
5 | studiis florentem ignobilis oti id est artis poeticae, quam otium ignobile appellavit, nequid de se videretur arrogans dicere. |