monumenta.ch > Servius > 534
   

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 534

1 petens pacem beneficium, benivolentiam.
2 faciles napaeas exorabiles nymphas, ad ignoscendum paratas.
3 sane sciendum, easdem esse napaeas, quae et dryades sunt: nam supra ait "at chorus aequalis dryadum".
4 et aliter: 'napaeas' nemo rum nymphas: νάπας enim Graeci dicunt nemora.
5 et 'faciles' hic pro placabiles.
Servius HOME

bav1646.109 bnf7960.47 bnf7962.21 med221.90