1 | ciconum quo munere matres nuptiali scilicet. |
2 | Cicones autem Thraces mulieres sunt, quae ab Orpheo spretae carpsere eum per Liberi sacra simulata. |
3 | et aliter: Cicones, gens Thraciae, a Cicone, Apollinis filio, dicti. |
4 | Orpheus autem quoniam post mortem Eurydices omnes feminas fastidiit, translato in pueros amore, discerptus est. |
5 | Asper 'quo munere' ob quam rem vult accipi. |
6 | potest et 'spretae quo munere' id est matrimonii. |