1 | rhesi mavortia tellus quam postea Rhesus tenuit. |
2 | et est prolepsis ex persona poetae: quo enim tempore Orpheus fuit, Rhesus necdum regnabat in Thracia. |
3 | et aliter: 'Pangaea' Thraciae montes. |
4 | Rhesus dux Thracum. |
5 | et est prolepsis, quia Orpheus Rheso antiquior est. |
6 | idcirco autem Thracia 'Mavortia tellus' dicitur, quia in divisione terrae Marti cessit. |