1 | non te nullius id est non humilis, magni. |
2 | bene dixit 'non te nullius': haec enim numina non humiles sunt, sed magni. |
3 | et significat Tisiphonen, id est mortis ultricem: nam ideo Tisiphone dicta est, quasi [ulturae] mortis ultio, quae dicitur graece τίσις φόνου. |
4 | et aliter: Asper 'non nullius', inquit, id est non levis numinis; significat autem nympharum (iram), non, ut quidam volunt, Orphei manium. |