Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 399
1 | doli circum haec demum f. i. circa vincula novissime eius desinent doli, id est formarum varietas: cuius figmenti physicam volunt esse rationem, quia habet homo in se libidinem, stultitiam, ferocitatem, dolum. |
2 | quae dum in eo vigent, pars illa quae vicina est divinitati, id est prudentia, non apparet: quae tunc potest suas vires tenere, cum fuerint illa religata, id est cum quis caruerit omnibus vitiis. |
3 | unde sacerdotem hunc dicit tunc posse vaticinari et suscipere divinitatem, cum religata in eo fuerit ignea cupiditas, silvestris asperitas, lapsus animi, aquarum mobilitati similis. |
4 | frangentur inanes secundum haec, id est cum se victum viderit. |
5 | et 'inanes doli' non quia inanes sunt, sed inanes eos facies, si adhibueris vim. |