monumenta.ch > Servius > 390
    >>> Ad v. 391

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 390

1 pallenen hoc ideo dixit, quia Proteus, antequam in Aegyptum commigraret, Thraciae fuit incola, ubi habuit uxorem Toronen, filios Telegonum et Polygonum.
2 qui cum advenas luctari secum adigerent et excruciarent, ad postremum victi et interempti ab Hercule animum patris perculerunt.
3 quapropter cum taedio praesentium rerum vellet solum vertere, Neptunus illic subter mare specum fecit, per quam in Aegyptum commeasse dicitur.
4 Pallene autem est chersonesus in Thracia, cuius in faucibus Torone est oppidum, ab uxore Protei cognominatum.
5 Emathiae, id est Macedoniae, propterea meminit hoc loco, quia contermina est Thraciae.
6 alii sic: Pallene insula secundum Thermodontem, dicta a Pallene, Sithonis filia: quae nunc Chersonesus vocatur.
7 hanc Proteus quondam, propter Busiridis crudelitatem relicta Aegypto, petiit.
Servius HOME

bav1646.107 bnf7960.46 bnf7962.20 med221.88