monumenta.ch > Servius > 130 > 386
    >>> Ad v. 387

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 386

1 est in carpathio neptuni gurgite vates 'Carpathio' Aegyptio: Carpathos enim insula est Aegypti, vel, ut Pompeius dicit, insula Rhodiorum.
2 alii sic: Carpathium mare inter Rhodum et Alexandriam, quod †obesse dicitur a Carpatho insula, ut Lucilius "Carpathium mare transvectus cenabis Rhodi".
3 et aliter: est in carpathio neptuni g. v. c. p. Carpathos insula est contra Aegyptum, a qua vicinum pelagus Carpathium appellatum est.
4 hic aliquando regnavit Proteus, relicta Pallene, civitate Thessaliae, ad quam tamen reversus est postea: quod ostendit hoc loco, dicens "patriamque revisit Pallenen".
Servius HOME

bav1646.107 bnf7960.46 bnf7962.20 med221.88