monumenta.ch > Servius > 379
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 378 <<<     >>> Ad v. 380

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 379

1 maeonii bacchi Lydii vini.
2 carchesia autem poculorum sunt genera.
3 et mater cape maeonii carchesia b. ideo ponitur ('carchesia) Bacchi', quia Baccho, id est vino, impleri solent.
4 ceterum nymphis libari vino pontifices negant.
5 et sane mox ita dictum evidenter apparuit, cum ait 'ter liquido ardentem perfudit ne ctare Vestam'.
6 'Maeonii' Lydii.
7 quae nunc Lydia, olim Maeonia vo cabatur.
8 in hac regione mons est Tmolus, ferax boni vini.
9 libemus sacrificemus.
10 sorores aut inter se, aut suas.
11 et Oceanum patrem rerum secundum physicos dixit, qui aiunt omnium rerum elementum aquam esse: in quibus Thales primus.
12 centum quae silvas centum quae flumina servant pro 'incolunt et obtinent', ut ipse alibi "servantem ripas alta non vidit in herba".
Servius HOME

bav1646.107 bnf7960.46 bnf7962.20 med221.88