monumenta.ch > Servius > 363
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 362 <<<    

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 363

1 speluncisque lacus clausos l. s. i. 'mirans' per omnia subaudimus.
2 lacus autem dicit fontium et fluviorum receptacula.
3 haec autem non sunt per poeticam licentiam dicta, sed ex Aegyptiis tracta sunt sacris: nam certis diebus, in sacris Nili, pueri de sacris parentibus nati a sacerdotibus nymphis dabantur.
4 qui cum adolevissent, redditi narrabant lucos esse sub terris et inmensam aquam omnia continentem, ex qua cuncta procreantur: unde est illud secundum Thaleta "Oceanumque patrem rerum".
Servius HOME

bav1646.106 bnf7960.46 bnf7962.20 med221.88

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik