monumenta.ch > Servius > 335
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 334 <<<     >>> Ad v. 336

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 335

1 hyali saturo f. c. 'hyali' pro hyalino, vitreo, viridi, nymphis apto.
2 'saturo' autem largo, abundanti: aut certe Taren tino, a Satureio oppido: iuxta Tarentum enim sunt baphia, in quibus tinguitur lana.
3 et aliter: id est vitreo colore.
4 et 'saturo' ebrio, ac per hoc, presso colore, ut in consuetudine dicimus. ('fucata') me racius tincta, quae pingius lucent.
5 alibi 'Saturo' Tarentino, quia ibi ager Saturus sit, dicitur: ipse alibi "et Saturi petito lon ginqua Tarenti".
6 sed non placet, ut aquatiles lanificae Tarentinam purpuram carpant.
Servius HOME

bav1646.106 bnf7960.46 bnf7962.20 med221.88