1 | quattvor a ventis 'quattuor' eos accipiendum, quos Homerus notavit: Eurum, Zephyrum, Boream, Notum. |
2 | omnes autem venti praeter enchorios, id est regionales, sunt duodecim: Subsolanus, Eurus, Phoenix, Notus, Libonotus, Zephyrus, Argestes, Thrascias, Aparctias, Boreas, Circius, [Zephyrus.] obliqva luce fenestras quae ex obliquo lumen infundunt, ut in horreis videmus. |