monumenta.ch > Servius > 247
   

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 247

1 foribus suspendit aranea casses Vergilius quidem confundit; tamen sciendum, maiores animal ipsum masculino genere appellasse 'hic araneus', retia vero quae faciunt, feminino.
2 ideo autem ait 'Minervae invisa', quod ab ea in hoc animal puella Lydia commutata est, cum deam lanificio provocasset inferior.
3 et aliter: invisam Minervae ex illa fabula dixit, quia videtur aranea, quondam virgo, Minervam lanificii subtilitate provocasse: a qua victa conversa est in hoc genus animalis, quod aranea texit.
Servius HOME

bav1646.104 bnf7960.45 bnf7962.19 med221.87