1 | suffire thymo fumigare, ut exinde inimica illis animalia fugiant. |
2 | cerasque recidere inanes dum sine melle sunt cerae. |
3 | sane hoc dicit: si nihil habuerint in alvearibus, vel te tollente vel exedentibus pravis animalibus, apibus minutatim incisam ceram ministra; stiliones vero et cetera thymi fumo ab eis repelle. |