Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 226
1 | locum morti id est perditioni: nihil enim est, quod perire funditus possit, cum sit τὸ πᾶν, id est omne, in quod redeunt universa resoluta. |
2 | res autem haec, quae mors vocatur, non est mors, quippe quae nihil perire facit, sed resolutio: unde mire a plerisque interitus dicta est, quasi interveniens et mixtarum rerum conexionem resolvens: Lucretius "continuo hoc mors est illius, quod fuit ante". |
3 | et aliter: 'nec morti esse locum' pro 'nec mori'. |
4 | 'sideris' quoque pro 'siderum'. |
5 | et 'in numerum' id est in mo dum. |
6 | et 'alto succedere caelo' ut ipsa sidera. |