Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 219
1 | his quidam signis atque haec exempla secuti Pythagorae sectam versat, quam et stoici sequuntur. |
2 | et quidam accusant, quod, cum sit Epicureus, alienam sectam usurpare videtur. |
3 | sed ego puto simpliciter referri sententias philosophorum: neque enim statim Epicureus debet videri, si libertate poetica ait "illo Vergilium me tempore dulcis alebat Parthenope, studiis florentem ignobilis oti". |
4 | his quidam signis atque haec exempla secuti e. a. p. d. mentis locum hunc plenius est exsecutus in sexto, quem hoc loco breviter colligit, ut probet etiam apes partem habere divinitatis. |
5 | namque omnia animalia ex quattuor elementis et divino spiritu constare manifestum est: trahunt enim a terra carnem, ab aqua umorem, ab aere anhelitum, ab igne fervorem, a divino spiritu ingenium. |
6 | quod quia est in apibus, sicut etiam in hominibus, -namque metuunt, cupiunt, dolent gaudentque: quae probantur ex his quae faciunt; dimicant enim, colligunt flores, provident pluvias - fateamur necesse est, etiam apes partem habere divinitatis. |
7 | ut autem hoc exemplis, id est rebus similibus, conprobaret, Lucretium secutus est, qui dicit ea, quae inter se probare non possumus, a similibus conprobanda: ventum namque docet esse corporalem, non quod eum tenere vel cernere possumus, sed quod eius similis atque aquae effectus est, quam corporalem esse manifestum est. |