monumenta.ch > Servius > 211
    >>> Ad v. 212

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 211

1 medus hydaspes fluvius Mediae.
2 de his autem gentibus dixit Sallustius "adeo illis ingenita est sanctitas regii nominis": quas gentes tamen apes dicit amore circa regem superare Vergilius.
3 medus hydaspes civitas Medorum.
4 et aliter: apud omnes satis constat Hydaspen flumen Indiae esse, non Mediae; sed potest vi deri poeta Hydaspen Medum dixisse iure belli, quod Medi duce Ale xandro vicerint Porum Indorum regem, et eum in suam redegerint potestatem.
5 oritur autem Hydaspes ex Caucaso et miscetur Indo.
Servius HOME

bav1646.103 bnf7960.45 bnf7962.19 med221.86