monumenta.ch > Servius > 188
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 187 <<<    

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 188

1 fit sonitus mussantque oras 'mussant' hic murmurant: quae vox ponitur et in tacendi significatione, ut apud Ennium in xuii.
2 "non possunt mussare boni, qui factam labore enixi militiam peperere", interdum et pro dubitare, ut "mussat rex ipse Latinus", "quos generos vocet".
3 'mussant' autem murmurant: Ennius in x. sic ait "aspectabat virtutem legionis sive spectans si mussaret dubitaretque denique causam pugnandi fieret aut duri labores".
Servius HOME

bav1646.103 bnf7960.45 bnf7962.19 med221.86