monumenta.ch > Servius > 150
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 149 <<<    

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 150

1 pro qua mercede ordo est 'expediam naturas apium, quae canoros C. s. c. a. s. D. r. c. p. s. antro: pro qua mercede', id est gratia vel labore, 'solae communes natos consortia tecta u. h.': nam, ut etiam Donatus dicit, tragicum est et ultra carmen georgicum, si accipiamus, 'pro qua mercede' exclamationem esse, ut sit, pro quanta hoc mercede fecerunt! scilicet ut Iovem alerent, quem Ops Saturni uxor Curetibus, Corybantibus et Idaeis Dactylis custodiendum dedit in monte Cretae Dictaeo, ne eum Saturnus consumeret, ut filios omnes solebat.
2 quod ideo fingitur, quia Saturnus, ut diximus, temporum deus est, quae in se revolvuntur in aeternum.
3 tunc itaque apes, aeris sonum secutae, Iovem melle aluisse dicuntur: pro qua re eis postea praestitit Iuppiter, ut haberent liberos sine ullo concubitu.
Servius HOME

bav1646.102 bnf7960.44 bnf7962.18 med221.85