1 | illi tiliae atque uberrima pinus 'illi uberrima' scilicet: nam per naturam et tiliae et pinus steriles esse dicuntur. |
2 | et aliter: subaudiendum 'abundare'. |
3 | ipsius autem manu duplex fuit scrip tura, 'pinus' et 'tinus'. |
4 | uberrima hic pro 'plurima': fructum enim tinus nullum fert, sed multa semina facit. |